Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?

Qui semper perimis, unde medela tibi?

Ah lacrimande senex, hostili concidis ictu;

Ictu sed resipis, ah lacrimande senex.

Barbara lora manus ignaras criminis arcent;

Sponte sua fugiunt barbara lora manus.

Ille superbus equo reboans clamore minaci,

Stratus humi recubat ille superbus equo.

Colla paterna ferunt cxtincti viscera nati;

Viventem natum colla paterna ferunt.

Omnia vincit amor, vinxit soror imbre beatum;

Somnus abest oculis; omnia vincit amor.

Simplicitate placens instar petit alta columbae;

Regna poli penetrat simplicitate placens.

O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis,

Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!

Flammeus orbis habet iustum super aethera nantem;

Quem pius ussit amor, flammeus orbis habet.

Ter vocitatus adest testis novitatis habendus;

Carus amore patris ter vocitatus adest.

Dux bone, bella monens exemplis pectora firmas,

Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.

Congrua signa dedit vitae consortia linquens;

Ad vitam properans congrua signa dedit.

Psalmicen assiduus numquam dabat otia plectro;

Sacra canens obiit psalmicen assiduus.

Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem;

Gloria par retinet, mens quibus una fuit.

Splendida visa via est facibus stipata ooruscis;

Qua sacer ascendit splendida visa via est.

Rupea septa petens nancta est errore salutem;

Errorem evasit rupea septa petens.

Poemata parva dedit famulus pro munere supplex;

Exul, inops, tenuis poemata parva dedit.

Sint, precor, apta tibi, caelestis tramitis index;

O Benedicte pater, sint, precor, apta tibi!

Ymnum quoque singula eiusdem patris miracula continentem metro iambico archiloico ita texuimus.

Fratres, alacri pectore

Venite concentu pari,

Fruamur huius inclitae

Festivitatis gaudiis.

Hac Benedictus aurea

Ostensor arti tramitis

Ad regna conscendit pater,

Captans laborum praemia.

Effulsit ut sidus novum,

Mundana pellens nubila.

Aetatis ipso limine

Despexit aevi florida.

Miraculorum praepotens,

Afflatus Alti flamine,

Resplenduit prodigiis

Ventura seclo praecinens.

Laturus esum pluribus,

Panis reformat vasculum;

Artum petens ergastulum,

Extinxit ignes ignibus.

Fregit veneni baiulam

Crucis per arma cymbiam.

Coercuit mentem vagam

Leni flagello corporis.

Funduntur amnes rupibus.

Redit calybs e gurgite,

Currit per undas obsequens.

Peplo puer vitat necem.

Virus patescit abditum.

Mandata praepes efficit.

Hostem ruina conterit.

Cedit fremens leo grave.

Immota fit moles levis.

Rogus migrat fantasticus.

Fractum revisit sospitas.

Excessus absentum patet.

Rector vafer, deprenderis.

Inique possessor, fugis.

Futura praenoscimini;

Arcana, cor, non contegis.

Fundantur aedes somniis.

Tellus vomit cadavera.

Dracone frenatur fugax.

Aether pluit nomismata.

Vitrum resistit cautibus.

Manant olivo dolia.

Vinctum resolvit visio.

Vitam receptant funera.

Tanti potestas luminis

Voto sororis vincitur

—Quo plus amat quis. plus valet—

Enare quam cernit polum.

Non ante seclis cognitum

Noctu iubar effulgorat.

Quo totus orbis cernitut

Flammisque subvehi pius.

Haec inter instar nectaris

Miranda plectro claruit.

Nam pinxit apte lineam

Vitae sacrae sequacibus.

Iam dux alumnis at potens,

Adsis gregis suspiriis,

Gliscat bonis ydrum cavens,

Sit callis ut sequax tui!

Libet me breviter referre, quod beatus Gregorius papa minime in huius sanctissimi patris vita descripsit. Denique cum divina ammonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum per quinquaginta ferme milia adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus erat, sunt circumvolitantes secuti. Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret, duo angeli in figura iuvenum apparentes, ostenderunt ei. quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est:

His tu parce locis, alter amicus adest.

Huc autem, hoc est in Casini Arcem, perveniens, in magna se semper abstinentia coartavit. Sed praecipue quadragesimae tempore inclausus et remotus a mundi strepitu mansit . Haec omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eundem patrem huc veniens, aliquot versus in eius laudemcomposuit, quos in his libellis cavens nimiam longitudinem minime descripsi. Certum tamen est, hunc cgregium patrem vocatum caelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subiacet advenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc Deo praesule facta est, congregatio fieret.

His cursim, quae omittenda non erant, narratis, ad nostrae seriem revcrtamur historiae.

27. Igitur Audoin, de quo praemiseramus, Langobardorum rex, Rodelindam in matrimonio habuit; quae ei Alboin, virum bellis aptum et per omnia strenuum, peperit. Mortuus itaque est Audoin, ac deinde regum iam decimus Alboin ad regendam patriam cunctorum votis accessit. Qui cum famosissimum et viribus clarum ubique nomen haberet, Chlotharius rex Francorum Chlotsuindam ei suam filiam in matrimonium sociavit. De qua unam tantum filiam Alpsuindam nomine genuit.

Obiit interea Turisindus rex Gepidorum; cui successit Cunimundus in regno. Qui vindicarc veteres Gepidorum iniurias cupiens, inrupto cum Langobardis foedere, bellum potius quam pacem elegit. Alboin vero cum Avaribus, qui primum Hunni, postea de regis proprii nomine Avares appellati sunt, foedus perpetuum iniit. Dehinc ad praeparatum a Gepidis bellum profectus est. Qui cum adversus eum e diverso properarent, Avares, ut cum Alboin statuerant, eorum patriam invaserunt. Tristis ad Cunimundum nuntius veniens, invasisse Avares eius terminos edicit. Qui prostratus animo et utrimque in angustiis positus, hortatur tamen suos primum cum Langobardis confligere; quos si superare valerent, demum Hunnorum exercitum e patria pellerent. Committitur ergo proelium, pugnatum est totis viribus. Langobardi victores effecti sunt, tanta in Gepidos ira saevientes, ut eos ad internicionem usque delerent atque ex copiosa multitudine vix nuntius superesset. In eo proelio Alboin Cunimundum occidit, caputque illius sublatum, ad bibendum ex eo poculum fecit. Quod genus poculi apud eos «scala» dicitur. lingua vero Latina patera vocitatur. Cuius filiam nomine Rosimundam cum magna simul multitudine diversi sexus et aetatis duxit captivam; quam, quia Chlotsuinda obierat, in suam, ut post patuit, pemiciem, duxit uxorem. Tunc Langobardi tantam adepti sunt praedam, ut iam ad amplissimas pervenirent divitias. Gepidorum vero ita genus est deminutum, ut ex illo iam tempore ultra non habuerint regem; sed universi qui superessc bello poterant aut Langobardis subiecti sunt, aut usque hodie Hunnis eorum patriam possidentibus duro imperio subiecti gemunt.

Alboin vero ita praeclarum longe lateque nomcn percrebuit, ut hactenus etiam tam apud Baioariorum gentem quamque et Saxonum, sed et alios eiusdem linguae homines eius liberalitas et gloria bellorumque felicitas et virtus in eorum carminibus celebretur. Arma quoque praecipua sub eo fabricata fuisse, a multis hucusque narratur.

Explicit Liber Primus

Liber Secundo

Livro dois

1. Igitur cum circumquaque frequentes Langobardorum victoriae personarent, Narsis chartularius imperialis, qui tunc praeerat Italiae, bellum adversus Totilam Gothorum regem praeparans, cum iam pridem Langobardos foederatos haberet, legatos ad Alboin dirigit, quatenus ei pugnaturo cum Gothis auxilium ministraret. Tunc Alboin electam e suis manum direxit, qui Romanis adversus Getas suffragium ferrent. Qui per maris Adriatici sinum in Italiam transvecti, sociati Romanis pugnam inierunt cum Gothis; quibus usque ad internicionem pariter cum Totila suo rege deletis, honorati multis muneribus victores ad propria remearunt.